IN FESTO EUCHARISTICI CORDIS JESU (Fer. V post Oct. Corp. Christi)

.
.
INTROITUS
Sciens Jesus quia venit hora ejus ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Allelúja, allelúja. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Sciens Jesus ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Dómine Jesu Christe, qui divítias amóris tui erga hómines effúndens Eucharístiæ Sacraméntum condidísti: da nobis, quæsumus; ut amantíssimum Cor tuum dilígere, et tanto Sacraménto digne semper uti valeámus: Qui vivis.
.
EPISTOLA (Ephes. III, 8-12, 14-19)
Fratres: Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi: et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei: secúndum præfinitiónem sæculórum quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem eius. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur: ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti: ut possítis comprehéndere, cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
.
GRADUALE
Exsúlta et lauda habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israël. Notas fácite en pópulis adinventiónes ejus.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgenes? Allelúja.
.
EVANGELIUM (Luc. XXII, 15-20)
In illo témpore: Díxit Jesu discípulis suis: Desidério desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Credo.
.
OFFERTORIUM
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te! Allelúja.
.
SECRETA
Tuére nos, Dómine, tua tibi holocáusta offeréntes: ad quæ ut fervéntius corda nostra præparéntur, flammis adúre tuæ divínæ caritátis: Qui vivis.
.
Præfatio de Sacratissimo Cordis Jesu.
.
COMMUNIO
Ecce ego vobíscum sum ómnibus diebus usque ad consummatiónem sæculi: dicit Dóminus. Allelúja.
.
POSTCOMMUNIO
Divínis donis Cordis tui satiáti: quæsumus, Dómine Jesu, ut in tui semper amóre permanére et usque in finem créscere mereámur: Qui vivis.
.