IN FESTO SANCTISSIMI CORPORIS CHRISTI (Feria IV post Dom. Ss. Trinitatis)

Duplex I Classis cum Octava privilegata II ordinis
.
.
INTROITUS
Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja, allelúja. Exultáte Deo adjutóri nostro: jubiláte Deo Iacob. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Cibávit eos ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tribue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus. Qui vivis et regnas.
.
EPISTOLA (1º Cor. XI, 23-29)
Fratres: Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis; quóniam Dóminus Jesus in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine. Hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec veniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indigne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat. Qui enim mandúcat, et bibit indígne, judícium sibi mandúcat, et bibit: non dijúdicans corpus Dómini.
.
GRADUALE
Oculi ómnium in te sperant, Dómine; et tu das illis escam in témpore opportúno. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictione.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in eo. .
.
SECUENTIA
Lauda, Sion, salvatórem,lauda ducem et pastóremin hymnis et cánticis.
Quantum potes, tantum aude:quia maior omni laude,nec láudare súfficis.
Laudis thema speciális,panis vivus et vitális,hódie propónitur.
Quem in sacræ mensa cœnæ,turbæ fratrum duódenædatum non ambígitur.
Sit laus plena, sit sonóra,sit jucúnda, sit decoramentis jubilatio;
Dies enim solémnis ágitur,in qua mensæ prima recóliturhujus institútio.
In hac mensa novi regis,novum Pascha novæ legisphase vetus términat.
Vetustátem nóvitas,umbram fugat veritas,noctem lux elíminat.
Quod in cœna Christus gessit,faciéndum hoc expréssitin sui memóriam.
Docti sacris institútis,panem vinum in salútisconsecrámus hóstiam.
Dogma datur Christiánis,quod in carnem transit paniset vinum in sánguinem.
Quod non capis, quod non vides,animósa firmat fidespræter rerum órdinem.
Sub divérsis speciébus,signis tantum et non rebuslatent res exímiæ.
Caro cibus, sanguis potus:manet tamen Christus totussub utráque spécie.
A suménte non concísus,non confráctus, non divísus,ínteger accípitur.
Sumit unus, sumunt mille:quantum isti, tantum ille:nec sumptus consúmitur.
Sumunt boni, sumunt mali:sorte tamen inæquáli,vitæ, vel intéritus.
Mors est malis, vita bonis:vide, paris sumptiónisquam sit dispar éxitus.
Fracto demum sacraménto,ne vacílles, sed meméntotantum esse sub fragménto,quantum toto tégitur.
Nulla rei fit scissúra:signi tantum fit fractúra,qua nec status, nec statúrasignáti minúitur.
Ecce, panis Angelórum,factus cibus viatórum,vere panis fíliorum,non mitténdus cánibus.
In figúris præsignátur,cum Isaac immolátur:agnus paschæ deputátur:datur manna pátribus.
Bone pastor, panis vere,Jesu nostri miserére:tu nos pasce, nos tuére:tu nos bona fac vidérein terra vivéntium.
Tu, qui cuncta scis et vales:qui nos pascis hic mortáles:tuos ibi commensáles,coheredes et sodalesfac sanctórum cívium.
Amen. Allelúja

.
EVANGELIUM (Joann. VI, 56-59)
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: «Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de cælo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum.». Credo.
.
OFFERTORIUM
Sacerdótes Dómini incénsum et panes ófferunt Deo: et ídeo sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus, allelúja.
.
SECRETA
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Dóminum.
.
Præfatio de Nativitate.
.
COMMUNIO
Quotiescúmque manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec veniat: ítaque quicúmque manducáverit panem, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini, allelúja .
.
POSTCOMMUNIO
Fac nos, quǽsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui temporális percéptio præfigúrat: Qui vivis.
.