PURISSIMI CORDIS B. MARIÆ VIRGINIS (Sabbato post Oct. Corp. Christi)

.
.
INTROITUS
Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, in fímbriis áureis, circumamícta varierátibus: adducéntur Regi vírgines post eam; próximæ ejus afferéntur tibi. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego épera mea Regi. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Omnis ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Omnípotens sempitérne Deus, qui in Corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Spíritus Sancti habitáculum præparásti: concéde propítius; ut ejúsdem puríssimi Cordis festivitátem devóta mente recoléntes, secúndum cor tuum vívere valeámus. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
.
EPISTOLA (Cant. VIII, 6-7)
Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus æmulatio :lampades ejus lampades ignis atque flammarum.7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem,nec flumina obruent illam.Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,quasi nihil despiciet eam.
.
TRACTUS
Magníficat ánima mea Dóminum. Et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Nihil inquinátum in eam incúrrit: candor est lucis ætérnæ, et spéculum sine mácula Dei majestátis, et imágo bonitátis illíus. Allelúja. Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Luc. II, 48-51)
In illo témpore: Dixit Mater Jesu ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. Credo.
.
OFFERTORIUM
Quia fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum, ídeo et manus Dómini confortávit te, et eris benedícta in ætérnum.
.
SECRETA
Majestáti tuæ, Dómine, Agnum immaculátum offeréntes, quæsumus: ut corda nostra ignis ille divínus accédat; qui Cor beátæ Maríæ Vírginis ineffabíliter inflammávit. Per eúmbem Dóminum.
.
Præfatio de B.M.V.
.
COMMUNIO
Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi, et fructus ejus dulcis gútturi meo.
.
POSTCOMMUNIO
Divinis refécti munéribus te, Dómine, supplíciter exorámus: ut beátæ Maríæ Vírginis intercessióne, cujus puríssimi cordis sollémnia venerándo égimus, a præséntibus perículis liberáti ætérnæ vitæ gáudia consequámur. Per Dóminum.
.