IN VIGILIA ASCENSIONIS

.
INTROITUS
Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dicite nómini ejus: date glóriam laudi ejus. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Vocem ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum.
.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur.
.
Concéde nos famulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitate gaudére: et, gloriósa beatæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberari tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. PerDóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum qui tecum vivit et regnat.
.
EPISTOLA
(Ephes. IV, 7-13)
Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: «Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus.» Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est qui et ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, alios vero evangelístas, alios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fidei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Surréxit Christus; et illíxit nobis, quos redémit sánguine suo. Allelúja. Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Joann. XVII, 1-11)
In illo témpore: Sublevátis Jesus óculis in cælum, dixit: «Pater, venit hora, clarífica Fílium tuum, ut Fílius tuus claríficet te: sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Hæc est autem vita ætérna: Ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum. Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi ut fáciam: et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti: et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt quia ómnia, quæ dedísti mihi, abs te sunt: quia verba, quæ dedísti mihi, dedi eis: et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere quia a te exívi, et credidérunt quia tu me misísti. Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi: quia tui sunt: et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificátus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.» Credo.
.
OFFERTORIUM
Benedícite, gentes, Dóminum Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam, et misericórdiam suam a me, allelúja.
.
SECRETA
Suscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut per hæc piæ devotiónis offícia, ad cæléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.
.
Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona, concílient.
.
Tua, Dómine, propitiatióne, et beatæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblatio nobis profíciat prosperitatem et pacem.
.
Præfatio Paschális.
.
COMMUNIO
Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino, et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.
.
POSTCOMMUNIO
Tríbue nobis, Dómine, cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.
.
Vota nostra, quǽsumus , Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus.
.
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beatæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos úbique prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestati.
.