DOMINICA SEXTA quæ superfuit POST EPIPHANIAM

Semiduplex
.

.
INTROITUS
Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Dicit Dóminus ...

Glória in excélsis.
.
COLECTA
Præsta, quæsumus, omnípotens Deus: ut semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur, et factis. Per Dóminum nostrum.
.
EPISTOLA (1º Thess. I, 2-10)
Fratres: Grátias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
.
GRADUALE
Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in sæcula.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. De profundis clamávit ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Matth. XIII, 31-35)
In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. Credo.
.
OFFERTORIUM
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.
.
SECRETA
Hæc nos oblátio, Deus, mundet, quæsumus, et rénovet, gubérnet et prótegat. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.
.
POSTCOMMUNIO
Cæléstibus, Dómine, pasti delíciis: qæsumus; ut semper éadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum.
.