B. MARIÆ VIRGINIS REGINÆ APOSTOLORUM (Sabbato infra Oct. Ascensionis)

.
.
INTROITUS
Fundaménta ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. Allelúja, allelúja. Ecce nunc benedícite Dóminum omnes servi Dómini: qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Fundaménta ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Deus, qui Apóstolis tuis cum María Matre Jesu unanímiter orántibus, Sanctum dedísti Spíritum: da nobis; ut, eádem Matre nostra et Apostolórum Regina protegénte, majestáti tuæ fidéliter servíre, et nóminis tui glóriam verbo et exémplo diffúndere valeámus. Per eúmdem Dóminum ... in unitáte ejúsdem.
.
EPISTOLA (Act. I, 1-14)
Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus fácere et docére, usque in diem qua præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assumptus est; quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed expectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum; quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convenérant interrogábant eum dicéntes: «Dómine si in témpore hoc restítues regnum Israël?» Dixit autem eis: «Non est vestrum nosse témpora vel moménta quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Iudǽa, et Samaría, et usque ad últimum terræ.» Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in cælum eúnte illum, ecce duo viri adstitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: «Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum.» Tunc revérsi sunt Jerosólymam a monte, qui vocatur Olivéti, qui est juxta Jerúsalem, sábbati habens iter. Et cum introíssent in cœnáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus, et Joánnes, Jacóbus et Andréas, Philíppus, et Thomas Bartholomǽus. et Matthǽus, Jacóbus Alphǽi, et Simon Zelótes et Judas Jacóbi. Hi omnes erant perseverántes unianímiter in oratióne cum muliéribus, et María Matre Jesu. et frátribus ejus.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Virga jesse flórurit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja. Laudáte Dóminum Deum nostrum, qui non deséruit sperántes in se: et in me ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Isrël: et interfécit in manu mea hostem pópuli sui. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Joann. XIX, 25-27)
In illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: «Múlier ecce fílius tuus.» Deínde dicit discípulo: «Ecce mater tua.» Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. Credo.
.
OFFERTORIUM
Ego sum, ego sum quæ Dómino canam, psallam Dómino Deo Israël. Cessavérunt fortes in Israël, et quievérunt: donec súrgeret mater in Israël. Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit. Allelúja.
.
SECRETA
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.
.
Præfatio de B. María Vir.
.
COMMUNIO
Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, intercéde pro nobis ad Dóminum: tu enim glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. Allelúja
.
POSTCOMMUNIO
Sumptis,Dómine, salútis nostræ subsídiis: da nobis, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocínio perserverántem in tua voluntáte famulátum; ut Ecclésia tua novis semper profíciat increméntis. Per Dominum.
.