SABBATO IN VIGILIA PENTECOSTES

.
PROPHETIA I (Gen. XXII, 1-19)
In diébus illis: Tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Et ecce Angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. Vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
.
ORATIO
Deus, qui in Abrahæ fámuli tui ópere, humáno géneri obediéntiæ exémpla præbuísti: concéde nobis, et nostræ voluntátis pravitátem frángere, et tuórum præceptórum rectitúdinem in ómnibus adimplére. Per Dóminum.
.
PROPHETIA II (Exodi XIV, 24-31; XV, 1)
In diébus illis: Factum est in vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris: liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum. Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus. Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt:
.
TRACTUS
Cantémus Domino: glorióse enim honorificátus est: equum, et ascensórem projécit in mare: adjútor et protéctor factus est mihi in salutem. Hic Deus meus, et honorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum. Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi.
.
ORATIO
Deus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi testaménti luce reserásti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsisteret, et liberáta plebs ad Ægyptíaca servitúte, christiáni pópuli sacraménta præférret: da, ut omnes gentes Israélis privilégium mérito fídei consecútæ, Spíritus tui participatióne regeneréntur. Per Dóminum... in unitátem ejúsdem.
.
PROPHETIA III (Deut. XXXI, 22-30)
In diébus illis: Scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens: Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero? Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram. Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.
.
TRACTUS
Atténde cælum et loquar: et áudiat terra verba ex ore meo. Exspectétur sicut plúvia elóquium meum: et descéndant sicut ros verba mea. Sicut imber super gramen, et sicut nix super foenum: quia nomen Dómini invocábo. Date magnitúdinem Deo nostro: Deus, vera ópera ejus, et omnes viæ ejus judícia. Deus fidélis, in quo non est iníquitas: justus, et sanctus Dóminus.
.
ORATIO
Deus, glorificátio fidélium, et vita justórum, qui per Móysen fámulum tuum nos quoque modulatióne sacri cárminis erudísti: univérsis géntibus misericórdiæ tuæ munus operáre, tribuéndo beatitúdinem, auferéndo terrórem; ut, quod pronuntiátum est ad supplícium, in remédium transferátur ætérnum. Per Dóminum nostrum.
.
PROPHETIA IV (Isai. IV, 1-6)
Apprehéndent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum. In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatiohis qui salvati fuerint de Israël. Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionema turbine et a pluvia.
.
TRACTUS
Vínea facta est dilécto in cornu, in loco úberi. Et macériam circúmdedit, et circumfódit: et plantávit víneam Sorec, et ædificávit turrim in médio ejus. Et tórcular fodit in ea: vínea enim Dómini Sábaoth, domus Israël est.
.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui per únicum Fílium tuum, Ecclésiæ tuæ demonstrásti te esse cultórem, omnem pálmitem, fructum in eódem Christo tuo, qui vera vitis est, afferéntem, cleménter éxcolens, ut fructus áfferat amplióres: fidélibus tuis, quos velut víneam ex Ægýpto per fontem baptísmi transtulísti, nullæ peccatórum spinæ præváleant; ut Spíritus tui sanctificatióne muníti, perpétua fruge diténtur. Per eúmdem Dóminum... in unitáte ejúsdem.
.
PROPHETIA V (Baruch III, 9-38)
AudiIsraël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam. Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? Dereliquisti fontem sapientiæ: nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus? Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram? qui in avibus cæli ludunt, qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt, neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est; non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! magnus est, et non habet finem: excelsus, et immensus. Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt, et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum? Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus: sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia suaqui præparavit terram in æterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore. Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt: vocatæ sunt, et dixerunt: Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
.
ORATIO
Deus, qui nobis per prophetárum ora præcepísti temporália relínquere, atque ad ætérna festináre: da fámulis tuis; ut, quæ a te jussa cognóvimus, implére cælésti inspiratióne valeámus. Per Dóminum nostrum.
.
PROFETIA VI (Ezech. XXXVII, 1-14)
In diébus illis: Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus. Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. Hæc dicit Dominus Deus ossibus his Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus. Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël. Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram: dicit Dominus omnipotens.
.
ORATIO
Dómine, Deus virtútum, qui collápsa réparas, et reparáte consérvas: auge pópulos in tui nóminis sanctificatióne renovándos; ut, omnes, qui sacro baptísmate diluúntur, tua semper inspiratióne dirigántur. Per Dóminum.
.
COLECTA
Præsta, quǽsumus omnípotens Deus: ut claritátis tuæ super nos splendor effúlgeat; et lux tuæ lucis corda eórum, qui per grátiam tuam renáti sunt, Sancti Spíritus illustratióne confírmet. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.
.
EPISTOLA (Act. XIX, 1-8)
In diébus illis: Factum est, cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus peragrátis superióribus pártibus veníret Ephesum, et inveníret quosdam discípulos: dixítque ad eos: «Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes?» At illi dixérunt ad eum: «Sed neque si Spíritus Sanctus est, audívimus.» Ille vero sit: «In quo ergo baptizáti estis?» Qui dixérunt: «In Joánnis baptísmate.» Dixit autem Paulus: «Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens: “In eum, qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est, in Jesum.”» His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim. Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans, et suádens de regno Dei.
.
ALLELUJA
Allelúja. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
.
TRACTUS
Laudáte Dóminum omnes gentes: et collaudáte eum omnes pópuli. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
.
EVANGELIUM (Joann. XIV, 15-21)
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Si dilígitis me: mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, et maneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscétis eum; quia apud vos manébit, et in vobis erit. Non relínquam vos órphanos: veniam ad vos. Adhuc módicum: et mundus me jam non videt. Vos autem vidétis me, quia ego vivo, et vos vivétis. In illo die vos cognoscétis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandáta mea, et servat ea: ille est, qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego díligam eum, et manifestábo ei meipsum.»
.
OFFERTORIUM
Emitte spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ: sit glória Dómini in sǽcula, allelúja.
.
SECRETA
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífìca: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.
.
Præfatio de Pentecostes.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui ascéndens super omnes cælos, sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum [hodiérna die] in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes, atque angélicæ Potestátes, hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
.
COMMUNIO
Ultimo festivitátis die dicébat Jesus: «Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ»: hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum, allelúja, allelúja.
.
POSTCOMMUNIO
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fœcúndet. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.
.