Semiduplex
.
.INTROITUS
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et animas páuperum tuórum ne derelínquas in finem: exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quaeréntium te. Ut quid, Deus, repulísti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ? Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Réspice ...

Glória in excélsis.
.
COLECTA
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei, et caritátis augméntum: et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod praécipis. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (Gal. III, 16-22)
Fratres: Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: testaméntum confirmátum a Deo, quae post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissióne. Nam si ex lege heréditas, jam non ex promissióne. Abrehæ autem per repromissiónem donávit Deus. Quid ígitur lex? Propter transgressions pósita est donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per Angelos in manu mediatóris. Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ poste vivificáre, vere ex legeesset justítia. Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus.
.
GRADUALE
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et animas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. Exsúrge, Dómine, et judica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progenie. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Luc. XVII, 11-19)
In illo témpore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilæam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe; et levevérunt vocem dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quie mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum, et cécidit in fáciem ante pedes, ejus grátias agens: et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt? Et novem ubi sunt? Non est invéntus qui redíret et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena. Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit. Credo.
.
OFFERTORIUM
In te speravi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
.
SECRETA
Propitiáre, Dómine, pópulo tuo, propitiáre munéribus: ut hac oblatióne placátus, et indulgéntiam nobis tríbuas, et postuláta concédas. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO

Panem de cælo dedísti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum, et omnem sapórem suavitátis.
.
POSTCOMMUNIO
Sumpttis, Dómine, cæléstibus sacraméntis: ad redemptiónis aætérnæ, quæsumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.
.
.