DOMINICA DECIMA QUARTA POST PENTECOSTEN

Semiduplex
.
.
INTROITUS
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui: quia mélior est dies una in átriis tuis super mília. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Protéctor ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Custódi, Dómine, quæsumus, Ecclésiam tuam propitiátione perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis, et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (Gal. V, 16-24)
Fratres: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. Caro enim concupíscit advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem advérsantur, ut non quæcúmque vultis, illa fáciatis. Quod si spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudícítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimícitiæ, contetiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília; quæ prædíco vobis, sicut prædíxi: quóniam, qui tália agunt regnum Deí non consequéntur. Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas, mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus hujúsmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suma crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis.
.
GRADUALE
Bonum est confídere in Dómino, quam confídere in hómine. Bonum est speráre in Dómine, quam speráre in princípibus.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo salutári nostro. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Matth. VI, 24-33)
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis serviré: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre, et mammónæ. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? Respícite volatíla cæli, quóniam non serunt, neque metunt, neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cæléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Considérate lília agri quómodo crescunt: non labórant, neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem foenum agri, quod hódie est, et cras in clíbanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicae fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus, aut quid bibémus, aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigétis. Quærite ergo primum regnum Dei, et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis. Credo.
.
OFFERTORIUM
Immíttet Ángelus Dómini iin circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus.
.
SECRETA
Concéde nobis, Dómine, quæsumus, ut hæc hóstia salutáris, et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuæ propitiátio potestátis. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
Primum quærite regnum Dei, et ómnia adjiciéntur vobis, dicit Dóminus.
.
POSTCOMMUNIO
Puríficent semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpátuæ ducant salvatiónis efféctum. Per Dóminum.
.