DOMINICA QUARTA quæ superfuit POST EPIPHANIAM

Semiduplex
.
.
INTROITUS
Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Dicit Dóminus ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Deus, qui nos in tantis perículis constitútos pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus. Per Dóminum nostrum.
.
EPISTOLA (Rom. XIII, 8-10)
Fratres: Némini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
.
GRADUALE
Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in sæcula.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. De profundis clamávit ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Matth. VIII, 23-27)
In illo témpore: Ascendénte Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Credo.
.
OFFERTORIUM
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.
.
SECRETA
Concéde, quæsumus, omnípotens Deus: ut hujus sacrifícii munus oblátum, fragilitátem nostram ab omni malo purget semper, et múniat. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.
.
POSTCOMMUNIO
Múnera tua nos, Deus, a delectatiónibus terrénis expédiant: et cæléstibus semper instáurent aliméntis. Per Dóminum.
.