DOMINICA TERTIA quæ superfuit POST EPIPHANIAM

Semiduplex
.
.
INTROITUS
Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Dicit Dóminus ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Omnípotens sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice: atque ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (Rom. XII, 16-21)
Fratres: Nolíte esse prudentes apud vosmetipsos: nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
.
GRADUALE
Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in sæcula.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. De profundis clamávit ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Matth. VIII, 1-13)
In illo témpore: Cum descendisset Jesu de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Credo.
.
OFFERTORIUM
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.
.
SECRETA
Hæc hóstia, Dómine, quæsumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentesque sanctíficet. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.
.
POSTCOMMUNIO
Quos tantis, Dómine, largíris uti mysteriis: quæsumus; ut efféctibus nos eórum veráciter aptáre dignéris. Per Dóminum.
.