Semiduplex
.
.INTROITUS
Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non obedívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericordiae tuæ. Beati immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Omnia ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Largíre, quæsumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam palcátus et pacem: ut páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (Ephes. V, 15-21)
Fratres: Vidéte quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nólite fíeri imprudéntes, sed intelligéntes, quæ sit volúntas dei. Et nólite inebriari vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes, et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjécti ínvicem in timóre Christi.
.
GRADUALE
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Joann. IV, 46-53)
In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic, cum audísset, quia Jesus adveníret a Judæa in Galilæam, ábiit ad eum, et rogábat eum ut descénderet, et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi ocurrérunt ei, et nuntiavérunt dicéntes, quia fíliua ejus víveret. Interrogábat ergo honram ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse, et domus ejus tota. Credo.
.
OFFERTORIUM
Super flúmina Babylónis illic sádimus, et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.
.
SECRETA
Cæléstem nobis præbeant hæc mystéria, quæsumus, Dómine, medicínam: et vítia nostri cordis expúrgent. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.
.
POSTCOMMUNIO
Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quæsumus, tuis semper obedíre mandátis. Per eúmdem Dóminum.
.