Semiduplex
.
.INTROITUS
Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáveritnt ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum. Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Salus ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Omnípotens et miséricors Deus, universa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (Ephes. IV, 23-28)
Fratres: Renovámini spíritu mentis vestræ, et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia, et sanctitáte veritátis. Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. Irascímini, et nolíte peccáre: sol non óccidat super iracúndiam vestram. Nolíte locum dare diábolo: qui furabátur, jam non furétur; magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti.
.
GRADUALE
Dirigátur orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. V. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
.
ALLELUJA
Allelúja, Allelúja. Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Matth. XXII, 1-14)
In illo témpore: Loquebátur Jesus princípibus sacerdótum et pharisæis in parábolis, dicens: Símile factum est regnum cælórum hómini regi, qui fecit núptias filio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias. Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audísset, irátus est: et missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos, et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus, et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti. Credo.
.
OFFERTORIUM
Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me. Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.
.
SECRETA
Hæc múnera, quæsumus, Dómine, quæ óculis tuæ majestátis offérimus, salutária nobis esse concéde. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
.
COMMUNIO
Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viæ meæ, ad custodiérnas justificatiónes tuas.
.
POSTCOMMUNIO
Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et tuis semper fáciat inhærére mandátis. Per Dóminum.
.