SABBATO QUATOUR TEMPORUM PENTECOSTES

.Semiduplex
.
INTROITUS
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, allelúja: per inhabitántem Spíritum ejus in nobis, allelúja, allelúja. Bénedic ánima mea, Dómino: et ómnia quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Cáritas ...
.
COLECTA
Méntibus nostris quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde: cujus et sapiéntia cónditi sumus, et providéntia gubernámur. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
.
I LECTIO (Joël II, 28-32)
Hæc dicit Dóminus Deus:. Effúndam Spíritum meum super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri, et fíliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt. Sed et super servos meos, et ancílias in diébus illis effúndam Spíritum meum. Et dabo prodígia in cælo, et in terra, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras; et luna in sánguinem; ántequam véniat dies Dómini magnus, et horríbilis. Et erit, omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
.
Allelúja. Spíritus est qui vivíficat: caro autem non prodest quidquam.
.
ORATIO
Illo nos igne, quǽsumus, Dómine, Spíritus Sanctus inflámmet: quem Dóminus noster Jesus Christus misit in terram, et vóluit veheménter accéndi: Qui tecum ... in unitáte ejúsdem.
.
II LECTIO (Levt. XXIII, 9-11, 15-17 et 21)
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lóquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem: qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris: dicit Dóminus omnípotens.
.
Allelúja. Spíritus ejus ornavit cælos.
.
ORATIO
Deus, qui ad animárum medélam, jejúnii devotióne castigári córpora præcepísti: concéde nobis propítius: et mente et córpore tibi semper esse devótos. Per Dóminum.
.
III LECTIO (Deut. XXVI, 1-11)
In diébus illis: Díxit Móyses fíliis Israël: Audi, Israël, quæ ego præcípio tibi hódie. Cum intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus: accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui: et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis. Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima: et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam: et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.
.
Allelúja. Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter sedéntes.
.
ORATIO
Præsta, quæsumus, omnípotens Deus: ut salutáribus jejúniis erudíti, ab ómnibus étiam vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. Per Dóminum.
.
IV LECTIO (Levit. XXVI, 3-12)
In diébus illis: Díxit Dóminus ad Móysen: Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus: dicit dóminus omnípotens.
.
Allelúja. Hic genuflectitur Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amoris in eis ignem accénde.
.
ORATIO
Præsta, quæsumus, omnípotens Deus: sic nos ab épulis carnálibus abstinére; ut a vítiis irruéntibus páriter jejunémus. Per Dóminum.
.
V LECTIO (Dann. III, 47-51)
In diébus illis. Angelus Dómini descéndit cum Azaría, et sóciis ejus, in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit quos réperit juxta fornácem de Chaldæis minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omnio ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes. Hic non respondetur Deo grátias.
.
Allelúja. Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, et laudábilis in sæcula.
.
Gloria in excélsis.
.
ORATIO
Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (Rom.V, 1-5)
Fratres: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.
.
TRACTUS
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
.
Sequentia
.
EVANGELIUM (Luc. IV, 38-44)
In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem dæmónia a multis clamántia, et dicéntia: «Quia tu es Fílius Dei»: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant ilium ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: «Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum.» Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ. Credo.
.
OFFERTORIUM
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi, ,et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine, allelúja.
.
SECRETA
Ut accépta tibi sint, Dómine, nostra jejúnia: præsta nobis quǽsumus, hujus múnere sacraménti purificátum tibi pectus offérre. Per Dóminum.
.
Præfatio de Pentecostes.
.
COMMUNIO
Spíritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, allelúja, allelúja: sed nescis unde véniat, aut quo vadat, allelúja, allelúja, allelúja.
.
POSTCOMMUNIO
Prǽbeant nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem: quo eórum páriter et actu delectémur, et fructu. Per Dóminum.
.