FERIA SECUNDA INFRA OCTAVAM PENTECOSTES

Semiduplex
.
INTROITUS
Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja. Exsultáte Deo adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Cibávit eos ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Deus, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum: concéde plebi tuæ piæ petitiónis efféctum; ut, quibus dedísti fidem, largiáris et pacem. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.
.
EPISTOLA (Act. X, 34 et 42-48)
In diébus illis: Apériens Petrus os suum, dixit: «Viri fratres, nobis præcépit Dóminus prædicáre pópulo, et testificári quia ipse est, qui constitútus est a Deo judex vivórum, et mortuórum. Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum.» Adhuc loquénte Petro verba hæc, cécidit Spíritus Sanctus super omnes, qui audiébant verbum. Et obstupuérunt ex circumcisióne fidéles, qui vénerant cum Petro: quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est. Audiébant enim, illes loquéntes linguis, et magnificántes Deum. Tunc respóndit Petrus: «Numquid aquam quis prohibére potest, ut non baptizéntur hi, qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos?» Et jussit eos baptizári in nómine Dómini Jesu Christi.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei. Allelúja. Hic genuflectitur Veni, sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
.
Sequentia.
.
EVANGELIUM (Joann. III, 16-21)
In illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: «Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei. Hoc est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras, quam lucem: erant enim eórum mala ópera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera ejus: qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera ejus quia in Deo sunt facta.». Credo.
.
OFFERTORIUM
Intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes aquárum, allelúja.
.
SECRETA
Propítius, Dómine, quǽsumus, hæc dona sanctífica: et hóstiæ spiritalis oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfìce munus ætérnum. Per Dóminum
.
Præfatio de Pentecostes.
.
COMMUNIO
Spíritus Sanctus docébit vos, allelúja: quæcúmque díxero vobis, allelúja, allelúja.
.
POSTCOMMUNIO
Adésto, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo: et quam mystériis cæléstibus imbuísti, ab hóstium furóre defénde. Per Dóminum.
.