FERIA TERTIA INFRA OCTAVAM PENTECOSTES

Semiduplex
.
INTROITUS
Accípite jucunditátem glóriæ vestræ, allelúja: grátias agéntes Deo, allelúja: qui vos ad cæléstia regna vocávit, allelúja, allelúja, allelúja. Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Accípite ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Adsit nobis, quǽsumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti: quæ et corda, nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.
.
EPISTOLA (Act. VIII, 14-17)
In diébus illis: Cum audíssent Apóstoli, qui erant Jerosólymis, quod recepíssent Samaria verbum Dei, misérunt ad eos Petrum, et Joánnem. Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis ut accíperent Spíritum Sanctum: nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum.

ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Spíritus Sanctus docébit vos quæcúmque díxero vobis. Allelúja. Hic genuflectitur Veni, sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
.
Sequentia.
.
EVANGELIUM (Joann. X, 1-10)
In illo témpore: Dixit Jesus pharisæis: «Amen, amen dico vobis: qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est, et latro. Qui autem intrat per óstium, pastor est óvium. Huic ostiárius áperit, et oves vocem ejus áudiunt, et próprias oves vocat nominátim, et edúcit eas. Et cum proprias oves emíserit, ante eas vadit: et oves illum sequúntur, quia sciunt vocem ejus. Aliénum autem non sequúntur, sed fúgiunt ab eo; quia non novérunt vocem alienórum.» Hoc provérbium dixit eis Jesus. Illi autem non cognovérunt quid loquerétur eis. Dixit ergo eis íterum Jesus: «Amen, amen dico vobis, quia ego sum óstium óvium. Omnes quotquot venérunt fures sunt, et latrónes, et non audiérunt eos oves. Ego sum óstium. Per me si quis introíerit, salvábitur: et ingrediétur, et egrediétur, et páscua invéniet. Fur non venit nisi ut furétur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant.». Credo.
.
OFFERTORIUM
Portas cæli apéruit Dóminus: et pluit illis manna, ut éderent: panem cæli, dedit eis, panem Angelórum manducávit homo, allelúja.
.
SECRETA
Puríficet nos quǽsumus, Dómine, múneris præséntis oblátio: et dignos sacra participatióne effíciat. Per Dóminum.
.
Præfatio de Pentecostes.
.
COMMUNIO
Spíritus qui a Patre procédit, allelúja: ille me clarificábit, allelúja, allelúja.
.
POSTCOMMUNIO
Mentes nostras, quǽsumus Dómine, Spíritus Sanctus divínis réparet sacraméntis: quia ipse est remíssio ómnium peccatórum. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
.