DOMINICA QUARTA POST PASCHA

Semiduplex II Classis
.
.
INTROITUS
Cantáte Dómino cánticum novum, allelúja: quia mirabília fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam, allelúja, allelúja, allelúja. Salvávit sibi déxtera ejus: et bráchium sanctum ejus. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Cantáte Dómino ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis: da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis; ut inter mundánas varietátes ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.
.
Concéde nos famulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitate gaudére: et, gloriósa beatæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberari tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. PerDóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum qui tecum vivit et regnat.
.
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces placatus admítte: ut, destrúctis adversitatibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertate.
.
EPISTOLA (Jac. I, 17-21)
Caríssimi: Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim genuit nos verbo veritátis, ut simus initium áliquod creatúræ eius. Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum, et tardus ad iram. Ira enim viri iustítiam Dei non operátur. Propter quod abjicientes omnem inmundítiam, et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum quod potest salváre ánimas vestras.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Déxtera Dómini fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me. Allelúja. Christus resúrgens ex mórtuis, jam non móritur: mors illi ultra non dominábitur. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Joann. XVI, 5-14)
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: “Vado ad eum qui misit me: et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis? Sed quia hæc locútus sum vobis tristítia implévit cor vestrum. Sed ego veritátem dico vobis: éxpedit vobis ut ego vadam: si enim non abíero Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos. Et, cum vénerit ille árguet mundum de peccáto, et de justítia, et de judício. De peccáto quidem, quia non creddidérunt in me: de justítia vero, quia ad Patrem vado, et iam non vidébitis me: de judício autem, quia princeps hujus mundi jam judicátus est. Adhuc multa hábeo vobis dícere: sed non potéstis portáre modo. Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis docébit vos omnem veritátem. Non enim loquétur a semetípso: sed quæcúmque áudiet loquétur, et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. Ille me clarificábit: quia de meo accípiet: et annuntiábit vobis.. Credo.
.
OFFERTORIUM
Jubiláte Deo, univérsa terra, psalmum dícite nómini ejus: veníte et audíte, et narrábo vobis, omnes qui timétes Deum, quanta fecit Dóminus ánima meæ, allelúja.
.
SECRETA
Deus, qui nos per hujus sacrifícii veneránda commércia, unius summæ divinitátis partícipes effecísti: presta quǽsumus; ut sicut tuam cognóscimus veritátem sic eum dignis móribus assequámur. Per Dóminum.
.
Tua, Dómine, propitiatióne, et beatæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblatio nobis profíciat prosperitatem et pacem.
.
Prótege nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes: ut divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur, et mente.
.
Præfatio Paschális.
.
COMMUNIO
Cum vénerit Paráclitus Spíritus veritátis, ille árguet mundum de peccáto, et de justítia, et de judício, allelúja, allelúja.
.
POSTCOMMUNIO
Adesto nobis, Dómine Deus noster; ut per hæc, quæ fidéliter súmpsimus, et purgémur a vítiis, et a perículis ómnibus eruámur. Per Dominum.
.
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beatæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos úbique prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestati.
.
Quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, quos divína tribuis participatióne gaudére; humanis non sinas subjacére perículis.
.