DOMINICA QUINTA POST PASCHA

Semidulex II Classis
.
.
INTROITUS
Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dicite nómini ejus: date glóriam laudi ejus. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Vocem ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Deus, a quo bona cuncta procédunt , largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum.
.
Concéde nos famulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitate gaudére: et, gloriósa beatæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberari tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. PerDóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum qui tecum vivit et regnat.
.
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces placatus admítte: ut, destrúctis adversitatibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertate.
.
EPISTOLA (Jac. I, 22-27)
Fratres: Estóte factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetipsos. Quia si quis audítor est verbi, et non factor: hic conparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo: considerávit enim se, et ábiit, et statim oblítus est qualis fuérit. Qui autem perspéxerit in legem perféctam libertátis et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiósum esse, non refrǽnans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. Relígio munda et inmaculáta apud Deum et Patrem, hæc est: Visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos redémit sánguine suo. Allelúja. Exívi a Patre, et veni in mundum, íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Joann. XVI, 23-30)
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Amen, amen, dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo. Pétite et accipiétis. ut gáudium vestrum sit plenum. Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora cum jam non in provérbiis loquar vobis. sed palam de Patre adnuntiábo vobis. In illo die, in nómine meo petétis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis quia ego a Deo exívi. Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem.» Dicunt ei discípuli eius: «Ecce nunc palam loquéris et provérbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis ómnia et non opus est tibi ut quis interroget: in hoc crédimus quia a Deo exísti.. Credo.
.
OFFERTORIUM
Benedícite, gentes, Dóminum Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam, et misericórdiam suam a me. allelúja.
.
SECRETA
Súcipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut per hæc piæ devotiónis offícia, ad cæléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.
.
Tua, Dómine, propitiatióne, et beatæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblatio nobis profíciat prosperitatem et pacem.
.
Prótege nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes: ut divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur, et mente.
.
Præfatio Paschális.
.
COMMUNIO
Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino, et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.
.
POSTCOMMUNIO
Tríbue nobis, Dómine cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dominum.
.
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beatæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos úbique prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestati.
.
Quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, quos divína tribuis participatióne gaudére; humanis non sinas subjacére perículis.
.