DOMINICA DECIMA OCTAVA POST PENTECOSTEN

Semiduplex
.
.
INTROITUS
Da pacem,Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: plebis tuæ Israël. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Da pacem ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia sine te placére non póssumus. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (1º Cor. I, 4-8)
Fratres: Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni sciéntia: sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, expectántibus revelatiónem Dómini nostri Iesu Christi, qui et confirmábit vos usque ad finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
.
GRADUALE
Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Matth. IX, 1-8)
In illo témpore: Ascéndens in navículam transfretávit, et venit in civitátem suam. Et ecce offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: "Confíde fili, remittúntur tibi peccáta tua." Et ecce quidam de scribis dixérunt intra se: "Hic blasphemat." Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eorum, dixit: "Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? Quid est facílius dícere: 'Dimittíntur tibi peccata,' aut dícere 'Surge, et ambula?'" Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: "Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam." Et surréxit, et abiit in domum suam. Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus. Credo.
.
OFFERTORIUM
Sanctificávit Móyses altáre Dómino, ófferens super illud holocáusta, et ímmolans víctimas: fecit sacrifícium vespertínum in odorem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël.
.
SECRETA
Deus, qui per nos hujus sacrifícii veneránda comércia, uníus summæ divinitátis partícipes éfficis: præsta quǽsumus; ut, sicut tuam cognócimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus.
.
POSTCOMMUNIO
Grátias tibi ref'érimus, Dómine, sacro múnere vegetáti: tuam misericórdiam deprecántes; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. Per Dominum.
.