DOMINICA DECIMA SEPTIMA POST PENTECOSTEN

Semiduplex
.
.
INTROITUS
Justus es, Dómine, et rectum judícium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam. Beáti immaculate in via: qui ambulant in lege Dómini. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Justus ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Da, quæsumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contagia: et te solum Deum pura mente sectári. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (Ephes. IV, 1-6)
Fratres: Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus, et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Unus Deus, et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in omnibus nobis. Qui est benedíctus in saécula saeculórum. Amen.
.
GRADUALE
Beáta gens, cujus est Dóminus Deus, eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi. Verbo Dómini caeli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te pervéniat. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Matth. XXII, 34-36)
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisaéi: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem simile est huic: Díliges próximum tuum sicut teípsum. In his duóbus mandates univérsa lex pendet, et prophétae. Congregátis autem pharisaéis, interrogávit eos Jesus, dicens: Quid vobis vidétur de Christo? Cujus fílius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est? Et nemo póterat ei respondére verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre. Credo.
.
OFFERTORIUM
Orávi Deum meum ego Daniel, dicens: Exáudi, Dómine, preces servi tui: illúmina fáciem tuam super sanctuárium tuum: et propitious inténde pópulum istum, super quem invocátum est nomen tuum, Deus.
.
SECRETA
Majestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur: ut haec sancta, quae gérimus, et a praetéritis nos delíctis éxuant, et futúris. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro omnes, qui in circúitu ejus affértis múnera: terríbili, et ei qui aufert spíritum príncipum: terríbili apud omnes reges térrea.
.
POSTCOMMUNIO
Santificatiónibus tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant. Per Dóminum.
.