Semiduplex
.
.INTROITUS
Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die. Lætífica ánimam serví tui: quia ad te, Dómine, ánimam meam levávi. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Inclína ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere; tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.

EPISTOLA (Gal. V, 25-26; VI, 1-10)
Fratres: Si spíritu vívimus, spíritu et ambulémus. Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Fratres, et si præoccupátus fuérit homo in áliquo delícto, vos, qui spirituáles estis, hujúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teipsum, ne et tu tentéris. Alter altérius ónera pórtate, et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit. Commúnicet autem is, qui catechízat, in omnibus bonis. Nólite erráre: Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus, non deficiéntes. Ergo dum tempus habémus, operémur bonumad omnes, máxime autem ad domésticos fídei.

GRADUALE
Bonum est confitére Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Luc. VII, 11-16)
In illo témpore: Ibat Jeusu in civitátem, quæ vocátur Naím: et ibant cum eo discípulis ejus, et turba copiosa. Cum autem appropínquáret portæ civitátis, ecce defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vídua erat: et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericordia motus super eam, díxit illi: Noli fiere. Et accésit, et tétigit lóculum. Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes tímor: et magnificábant Deum, dicéntes. Quia prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitábit plebem suam. Credo.
.
OFFERTORIUM
Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.
.
SECRETA
Tua nos, Dómine, sacramenta custódiant: et contra diabólicos semper tueántur incúrsus. Per Dóminum.

Præfatio de Sanctíssima Trinitate.
.
COMMUNIO
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sæculi vita.
.
POSTCOMMUNIO
Mentes nostras et córpora possídeat, quaesumus, Dómine, doni cæléstes operátio: ut non noster sensus in nobis, sed júgiter ejus prævéniat efféctus. Per Dóminum.