Semiduplex
.
.INTROITUS
Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te. Inclína, Dómine, aurem tuam mihi, et exáudi me: quóniam inops, et pauper sum ego. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Miserére ...
.
Glória in excélsis.
.
COLECTA
Tua nos, quæsumus, Dómine, grátia semper et praevéniat et sequátur: ac bonis opéribus júgiter præstet esse intentos. Per Dóminum.
.
EPISTOLA (Ephes. III, 13-21)
Fratres: Obsecro vos, ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cæléis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti, et fundáti, ut possítis comprenderé cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam superrminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdem Dei. Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter quam pétimus, aut intellígimus, secúndum virtútem quae operátur in nobis: ipsi glória in Ecclésia, et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sæculi sæculórum. Amen.
.
GRADUALE
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges térræ glóriam tuam. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
.
ALLELUJA
Allelúja, allelúja. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit Dóminus. Allelúja.
.
EVANGELIUM (Luc. XIV, 1-11)
In illo témpore: Cum intráret Jesus in domum cujúsdam príncipis pharisæórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Et ecce homo quidam hydrópicus erat ante illum. Et respóndens Jesus dixit ad legisperítos et pharisæos, dicens: Si licet sábbato curáre? At illi tacuérunt. Ipse vero apprehénsum sanávit eum, ac dimísit. Et respóndens ad illos, dixit: Cujus vestrum ásinus, aut bos in púteum cadet, et non continuo éxtrahet illum die sábbati? Et non póterant ad hæc respóndere illi. Dicébat autem et ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos: Cum invitátus fúeris ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab illo, et véniens is, qui te, et illum vocábit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére. Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco: ut, cum vénerit qui te invitávit, dicta tibi: Amíce, ascénde supérius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbéntibus: quia omnis, qui se exáltat humiliabitur: et qui se humíliat, exaltábitur. Credo.
.
OFFERTORIUM
Dómine, in auxilium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxílium meum réspice.
.
SECRETA
Munda nos, quæsumus, Dómine, sacrifícii præséntis efféctu: et pérfice miserátus in nobis: ut ejus mereámur esse partícipes. Per Dóminum.
.
Præfatio de Sanctíssima Trinitate.

COMMUNIO
Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus: Deus, docuísti me in juventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me.
.
POSTCOMMUNIO
Purifica, quæsumus, Dómine, mentes nostras benígnus, et rénova cæléstibus sacraméntis: ut consequénter et córporum præsens páriter, et futúrum capiámus auxilium. Per Dóminum.